177
DE SPIRIT. PLANET. 5
suum à nullo recipit alio, quàm à DEO so¬
lo, qui regit illum per seipsum, aliter vrit ac
lucet in seipso. Non secus in hac arte fit.
gnis in furno comparatur Soli, quòd fur¬
num accendat ac vasa, prout Sol in magno
mundo. Velut etiam in isto mundo nasci
potest nihil absque Sole, pariter in hac arte
nihil producitur absque hoc igne simplici,
quo sine quidem operatio nulla fit, cùm po¬
tissimum sit arcanum artis, omnia compre¬
hendens in ea, quae comprehenduntur, nec
ab vllo comprehenditur alio: per seipsum
enim persistit, nullius indigus est, at alia
quaeuis indigent eo, fruuntur, & ab ipso vi¬
tam habent: quare primùm eum declaran¬
dum suscepimus.
De multiplicitate ignis, à qua metallo¬
rum varietates oriuntur.
Cap. II.
De simplici priùs igne scripsimus, qui
per se viuit & subsistit: iam est, quod
loquamur de multiplici spiritu vel
igne, qui causa varietatis & creaturarum
diuersitatis existit, vt non vna reperiatur al¬
teri prorsum, & ex omni parte similis, vt à
metallis videtur, quorum nullum sibi simi¬
le habet aliud: suum Sol producit aurum:
liudi & longè diuersum Luna, scilicet argen¬
a 3
Sol unde lu¬
men suum re¬
cipiat.
Absque So¬
le nihil na¬
scitur.