177
Opusculi hu¬
ius diuisio.
4 THEOPHR. PARAC.
que Filio, nostro Seruatore IESV CHRI¬
STO, ac DEO Spiritu Sancto, tribus distin¬
ctis & vnico DEO: volumus etiam Opu¬
sculum hoc Alchymisticum in tres diuide¬
re tractatulos, in quorum primo ponemus
quidnam ars in se contineat, & quae sit cuius¬
que metalli proprietas atque natura. Secun¬
do, quo medio potest homo similes vires
metallorum in effectum adducere. Tertio,
quinam tincturę Solis & Lunae producendae sint.
De Igne simplici. Cap. I.
Principiò declarandum, quid haec ars
comprehendat, quidque sit ei subie¬
ctum assumemus, & quae sint eius pro¬
prietates. Primum & potissimum huic arti
subiectum est ignis, qui semper in eadem
operatione viuit & proprietate, nec ab alio
vitam recipere potest. Quapropter condi¬
tionem & vires habet, omnes ignes in oc¬
cultis latentes viuificandi, non aliter quàm
Sol à Deo constitutus est, qui cuncta mun¬
di cùm occulta, tum apparentia, manifesta¬
que accendit, prout Martis sphaeras, B. Venus, Jupiter
Mercury? & Moon quę non possent alitér lucere, nisi
lumen suum à Sole mutuarentur: nam per
seipsas mortuae sunt. Vbi tamen, vt suprà
fuerint accensae, viuunt, ac iuxta suas pro¬
prietates operantur. Verùm Sol ipse lumen
suum