177
Veneris pro¬
prietas et vi¬
res
10 THEOPHR. PARAC.
De spiritu Venus Cap. V.
Antea spiritus albi, vel tincturae can¬
didae meminimus: iam de rubeo spi¬
ritu loquemur, qui natus est ex ele¬
mentali crassa mixtione superiorum, qui¬
bus etiam subiicitur, nihilominus pefectior
aliis metallorum subsequentium spiritibus
existit, atque tincturis. Hac de causa reliquis
in igne constantius manet, vt non ita citò
comburatur, aut euanescat, prout illi, qui se¬
quuntur spiritus. Item aër & aquae humidi¬
tas ei non tantum, quantum ipsi Marti no¬
cent, quo fixius in igne, diutisisque manet.
Hanc vim atque proprietatem habet Venus, id
est, corpus eius, à spiritu, qui fuit illi infu¬
sus. Cùm igitur id efficiat in suo corpore,
hoc est, in Venus: tantundem etiam efficit in ho¬
mine, quantum à natura sibi concessum est.
Praeseruat enim ad hunc modum vulnera,
vt nullum accidens ea valeat inuadere, nul¬
lus etiam aër eis, nullaue possit aqua noce¬
re. Morbos etiam pellit omnes, qui sub suo
gradu sunt. Spiritus hic etiam corpora dis¬
rumpit metallorum, sic vt malleationem
amittant: non aliter in corporibus homi¬
num, cùm ad mortem assumitur, cui non con¬
uenit, efficit quod non est conueniens. Qua¬
re necessarium est, Medicum istis vti cupien¬
tem, expertum fore, bonamque metallorum
habere