177
DE SPIRIT. PLANET. 11
habere cognitionem. Verùm longè foret
melior spirituum vsus perfectorum, quo
tutiùs agi posset absque periculi metu quo¬
piam. Cùm tamen Sol & Luna chara sint, vt non
vnusquisque valeat curas per ea factas per¬
soluere: sumendum est iuxta facultates igi¬
tur, quod haberi, soluíque potest. Etiam quis¬
que tantae non est opulentiae, vt illa praepa¬
rare medicamenta ferat, quare facere cogi¬
tur quod potest. Facilè colligere quiuis po¬
terit ex his, quae dicta sunt, metallica medi¬
camenta multò superare vegetabilia, nec
non animalia viribus atque medendi po¬
tentia. Hactenus de spiritu Veneris sat, su¬
perque dixisse volumus.
De spiritu Mars Cap. VII.
De spiritu Mars vt loquamur, hic est ex
crassa, combustibilique mixtione qua¬
dam elementorum, magis quàm prae¬
cedentes alij: sed maiori duritie prae caeteris
metallis ornatus est Mars, sic vt non fluat in
igne prout illa. Verum est, aqua nec non
aëre laedi magis, vt istis prosum absumatur,
& comburatur igne, prout experientia pa¬
tet: quare spiritus eius imperfectior supe¬
riorum quouis alio: duritie tamen & sic¬
citate superat omnia, cùm superiora, tum
inferiora metalla. Non solùm enim perfe¬
cta reddit malleis renitentia prout Sol & Luna,