177
DE SPIRIT. PLANET. 13
nibus, sic vt illa prorsus à suis perfectis ope¬
rationibus impediantur, ac amittant illas,
vt iuxta naturae necessitatem & requisitio¬
nem cas adimplere nequeant. Nihilomi¬
nus hoc virtutis habet spiritus iste, vt can¬
crum, fistulas, & similia quaeque tollat vl¬
cera, potissimùm illa, quę suae naturae sunt,
gradumque suum non excedunt, quem Deus
dedit illi, & natura.
De spiritibus Saturnus. Cap. VIII.
Saturni spiritus est ex elementorum sic¬
ca, tenebrosa, frigidaque permixtione
concretus atque formatus, quo fit, vt in¬
ter omnes alios minus maneat in igne, vi¬
uatque. Quum tamen Sol & Luna probanda
sunt atque depuranda, Saturnus eis adiicitur, qui
mundissimè repurgat illa: nihilomninus
stius est naturę, vt eis malleationem adimat.
Idipsum etiam operatur in hominibus ma¬
ximis cum doloribus, prout Iupiter & Mars, ideò
quòd frigore mixtum est, quare non ita mi¬
potest agere. Maximas etiam vires atque
virtutes habet, quibus fistulas, cancrum, &
similia curat vlcera, quae sub suo gradu,
suaque natura sunt. Morbos eiusmodi pel¬
lit extra hominem, vt extra Luna impuritates.
Si tamen vnà prorsum non exiuerit, plus
infert damni, quàm vtilitatis. Quamobrem
Iovis virtus.
Saturnus cur
minus ma¬
neat in igne,
viu atque.
Saturnus in
hominibus
quid opere¬
tur.
Saturni vi¬
res.