177
Mercurius
cur quoduis
metallum ad¬
mittat.
14 THEOPHR. PARAC.
eo qui voluerit vti scire necessariò debet,
quos morbos curat, ad quos assumendus
venit, & quid ei natura tribuerit: quo bene
considerato, nihil inferre damni potest.
De spiritu crasso Mercurius. Cap. IX.
Mercurij spiritus, qui superioribus tan¬
tùm spiritibus subiicitur, nullam om¬
ninò determinatam aut certam formam ha¬
bet in se. Hoc fit, vt quoduis metallum ad¬
mittat, non aliter quàm cera sigilla recipit
omnia, cuiuscunque formae sint. Ita compa¬
randus venit iste spiritus crassus elementa¬
ris, ad alios metallorum spiritus. Nam si re¬
cipiat in se spiritum Solis, hic fiet ex eo: si
Lunae haec: similiter cum caeteris omnibus
metallis agit, cum quibus concordat, eo¬
rum etiam proprietates in se recipit. Hac de
causa iuxta corpus, aliis spiritibus supra¬
scriptis non aliter appropriatus est, quàm
viro mulier. Sol enim corpus est Mercurij,
excepto solo, quòd Sol Mercurium figat, &
fixus sit. Verùm communis Mercurius in¬
constans & volatilis: nihilominus supra¬
scriptis omnibus subiectus est, & non supra¬
dictos spiritus metallicos ac tincturas: ve¬
rûm metallum ipsum, per quod praenomi¬
natae tincturae suam in operationem veniunt,
generat iterum. Quandoquidem nisi me¬
dium