177
DE SPIRIT. PLANET. 21
clarabimus, qua ratione cognosci queat,
quando perfecta fuerit: sic facito. Quum
lapis albus Luna, per quàm albus extiterit, fru¬
stulum eius forcipe separatum ab eo, super
cupream laminam igne candentem ponito:
si fumum emittat, nondum perfectus est la¬
pis, quare diutiùs relinquendus est in deco¬
ctione, donec ad gradum perfectionis deue¬
nerit lapidis: at si fumum nullum emiserit,
perfectum esse credito. Itidem de rubeo la¬
pide Sol agendum est in sui gradatione.
De augmento vel multiplicatione tin¬
cturarum. Cap. VII.
CVM tincturam à te repertam augere
vel multiplicare volueris, coniunge
rursus cum Mercurio vulgi, & per om¬
nia rege sicut priùs, & vna pars centuplica¬
to plus quàm antea tinget: hoc saepius repe¬
tere poteris, vt materiae tantum habeas. quan¬
tum voles. Et quò diutiùs in igne steterit,
graduatur altiùs, sic vt vna pars eius in¬
finitas Mercurij viui transmutet in optimam
Luna & Sol perfectissimum. Iam habes inte¬
grum processum ab initio vsque ad finem.
His paucis tractatulum hunc secundum ab¬
soluisse volumus, & nunc ter¬
tium incipere.
Finis Tractatuli secundi.
b 3