177
32 THEOPHR. PARAC.
plurimae desuper celebratae sunt, quamob¬
rem contra Diabolum & malignos spiritus
valet omnes, qui ab eo fugere coguntur me¬
tuentes, &c. non audent ad id accedere.
vos archifatui prorsum & ignari homines,
ac pretij nullius, qui nomine hoc digni, ho¬
minis videlicet non estis, quòd eiusmodi
palpabilibus mendaciis fidem adhibeatis.
cum indies tamen ob oculos posita sint exem¬
pla, nempe fulmen toties in templa corrue¬
re, vt etiam altaria diruat, auferatque: quod
potissimùm in tempestatibus, incantatione
factis, accidit. Item cùm Diabolus & spiri¬
tus maligni locis prędictis saepe regnare vi¬
deantur, & audiantur magis, quam diciqueat.
Est igitur Nigromantia cum suis ceremoniis
omnibus Histrionum absoluta nequitia, Cir¬
culatorumque theriaca, Mercatorum nefan¬
dum opus, quo spectatoribus & astantibus
aperiatur os, occaecentur oculi, nec non e
loculis alliciatur pecunia, res profecto, quę
vix obolo venit existimanda, nec flocco.
Quapropter ceremoniae huc adduci mini¬
debent, nec in vsum assumi, prout Iudęus
Salomon suo libro scripsit, quem nigro¬
mantici Clauiculam Salomonis appellant.
Deus enim id non vult, at eius rei loco dedit
aliud, nempe fidem, quae cuncta perfectissi¬
consecrat. Non tamen consecrationes
omnes reiectas volo, solùm eas ceremonia¬
les