177
OCCVLTA PHILOS. 33
les, quae contra phantasticos spiritus assum¬
tae sunt. Verùm magicis illis, quae ad me¬
dicinam veniunt in vsum, nihil derogatum
esse per me cupio, praesertim consecrationi¬
bus in matrimoniis, & baptismi, coenaeque
sacramentis, quae quidem à nobis in summa
veneratione sunt habendae, nec non obser¬
uandę semper in vltimum diem vsque: tunè
temporis enim perfectè consecrabimur &
sanctificabimur omnes, & coelesti corporè
clarificabimur.
De coniurationibus. Cap. II.
Priusquam de coniurationibus agamus,
vnde prodeant, & quod sit fundamen¬
tum earum, declarare necessarium est
stem, quis inuentarit, vsus est eis, quid per
ipsas adimpletum fuerit, & quî magis ac
magis in abusum venerint. Scitote igitur in
Babylonia duxisse primam originem, & in¬
dies majus incrementum sumsisse, & post¬
modum in Aegiptum transiuisse, tandem
ad Israelitas peruenisse, postremo verò ad
nos Christianos. Apud Nigromanticos val¬
familiaris, & in magno pretio habita est,
vt rudi suo nimiùm intellectu vires & po¬
tentias omnes illis attribuerint, ac magis
quàm orationibus & fidei. Fundamentum
hoc est ex opinione sola depromtum con¬
c