177
36 THEOPHR. PARAC.
existunt, qui nihil exequuntur, praeter com¬
missionem sui Magistratus, id est, diuinae Ma¬
iestatis. Dico igitur, coniurationes fore con¬
tra Deum, verbum eius, legem diuinam &
naturae lucem, quae nedum ad spiritus, ve¬
rum radices, herbas, lapides, & similia dire¬
ctae, prohiberi debent, & potissimùm in ho¬
mines, quae fiunt. Non decet nos Gentilium
instar agere, qui postquam hominibus vti
pro suo non potuerunt arbitrio, vel coge¬
re nequiuerunt eos, coniurarunt (vt reperi¬
tur in scripturis per exempla multa) sic, vt
contra suam voluntatem atque naturam exe¬
qui coacti fuerint. Vae tamen eiusmodi ne¬
bulonibus ac omnibus, quotquot istos imi¬
tati sunt: quàm graue sibi facinus hoc futu¬
rum est in extremis, quàmque horribiles ac¬
cusationes à Diabolo de se factas audient
coram ira Dei? Si postmodum eis liceret
hominibus eiusmodi significare miserias
eorum, qui talia faciunt, multa millia poe¬
nitentiam agerent.
De caracteribus. Cap. III.
Non omnibus fidendum est etiam cha¬
racteribus, neque verbis. Nigroman¬
tici namque Poetae sic in istis exercue¬
runt se, libros quoque nigromanticos imple¬
uerunt illis, quae temerè, sineque fundamen¬
to, sed