177
DE OCCVL. PHILOS. 35
sui maledictione. Cum iam tempus eius ad¬
fuerit, horàque punitionis, quae suos fru¬
ctus adfert (vt ex prouerbio) suis in coniu¬
rationibus errat, circulum. vt oportuit, non
delinians ex voluntate spirituum, quod sae¬
pe dicunt eis, videlicet: Errasti coniurando,
circulum non rectè depinxisti, non satis
psum te castigasti, vel sigilla, pendaculáque
tua sunt falsa, quare punitionem hanc ha¬
be: sic promta pecunia persoluuntur debita
sibi longo tempore seruata, quae dudum re¬
cipere debuerat: sic meritò suam à spiriti¬
bus mercedem accipit. qui signo permanen¬
ti notant illum, perfringunt ei membrum, aut
omninò collum: hac via sibimet carnifex
effectus est.
Videant igitur Ceremoniales Nigroman¬
tici, quid faciant, & capitulum hoc in specu¬
lum sibi proponant, suis ne friuolis & nefa¬
riis operationibus spirituum serui facti, si¬
nant istos eorum dominari prorsum, & sibi
fore carnifices. Quo transacto cogi se non
permittunt à seruis, nec faciunt quod isti
volunt, sed oportet iam seruos dominis fa¬
ctis obedire spiritibus. Pariter non facit car¬
nifex, quòd flagitiosus cupit, aut gratiam
aliquam demonstrat oranti, condemnató¬
que, sed exequitur Magistratus sui man¬
datum, aut quod officium eius continet.
Maligni spiritus etiam carnifices DEI
c 2