177
38 THEOPHR. PARAC.
lis: delineationem earum notate.
Duae triangulatae figurae, sese per crucem
intersecantes, pinguntur, aut sculpuntur sic,
vt spacia septem includant & repartiantur,
sex angulos etiam exteriores efficiant, in qui¬
bus literae sex admirandi, magníque nomi¬
nis Dei, videlicet Adonay, iuxta verum or¬
dinem scribuntur: hic est vnus eorum, quae
diximus.
Alter verò, qui priorem excellit viribus,
est: hami tres, sese respicientes per crucem,
deliniantur sic, vt per mutuam intersectio¬
nem spacia sex includant, extrinsecos au¬
tem angulos quinque, in quibus quinque
syllabae supremi nominis Dei scribuntur,
nempe Tetragrammaton, etiam iuxta ve¬
rum ordinem.
Eiusmodi figuras apposuissem, at quod
in aliis locis & libris fortè reperietis, omit¬
tere volui.
Per hos duos characteres, nonnulli Israe¬
litarum & nigromanticorum Iudaeorum
plurima consecuti sunt: & penes aliquos
adhuc habentur in maximo pretio, tanquam
arcana. Tantas enim vires & potentias ha¬
bent, vt quidquid per characteres & verba
fieri potest, istis aut eorum vnico sit possibi¬
le. Libenter scirem, vbi locorum inuenia¬
tur in omnibus Nigromanticorum libris
alius, in quo simile contra spiritus mali¬
gnos