177
DE OCCVL. PHILOS. 39
gnos, Diabolos & incantationes Magico¬
rum, arreptiones, per Sagarum ascendentia
factas. Eum etiam liberant, qui iam incanta¬
tus est, in animo vel intellectu, sic, vt aliquid
praeter voluntatem aut naturam suam coge¬
retur exequi: vel in corpore si damnum pa¬
teretur, per administrationem iusto suo tem¬
pore factam & hora, cum laganis ore sum¬
tis, aut similibus horis viginti quatuor se¬
curus erit ab incantatione. Sunt & alia, quae
iuuant in similibus, vt illa, postmodum,
vbi de tempestatibus loquar, à me ponenda.
Summatim characteres isti sunt eiusmo¬
di virium, vt si Nigromantici potentias &
virtutes eorum cognoscerent, & crederent,
cuncta prorsum alia, prout characteres alios,
verba, nomina, signa, figuras, pentacula, con¬
secrata sigilla Salomonis, coronas, sceptra,
annulos, zonas, & similes quascunque cere¬
monias abiicerent, in quibus hactenus spem
suam reposuerunt, per ista se tutos fore pu¬
tantes periculosis in experimentis & opera¬
tionibus: nempe cùm spiritus conuocarent,
coniurarent, vel cogere vellent. Verùm illa,
quae diximus, vera sunt pentacula contra
spiritus immundos omnes habenda, quae ti¬
ment quotquot eorum sunt, & illi, qui de¬
gunt in elementis: haec tamen omnia fides
corroborat & confirmat.
Posset aliquis obiicere carpens, at imme¬
c 4