177
DE OCCVL. PHILOS. 51
pulchri, deformes, opulenti, vel pauperes:
nullae siquidem eis deficiunt artes quotquot
fuerint, & quantûm in tota luce naturae se
extenderint, istaque potest in se continere:
satis nummorum habentauri & argenti, nec
non minerae metallorum omnium in sua po¬
testate. Priscis temporibus istorum multi re¬
perti sunt, auditique, iam verò quiescunt.
Nemo hactenus rationem scire, dareue po¬
tuit eorum disparitionis, cùm immortales
creaturae fuerint existimatae, quòd mortem
eorum nemo certò sciuit aut considerauit
prius, at absentiae causam aliò contorserunt.
Nec potuit à longo tempore perfectè quis¬
quam cognoscere quid nam sint, aut vnde
proueniant, quò vadant, quod munus vel
officium habeant. Nonnulli putarunt vbi
quid beneficij praestiterunt hominibus, fuis¬
se Angelos, vel bonos Spiritus & familia¬
res ad homines à Deo missos, & postmo¬
dum ab eis propter maxima peccata reces¬
sisse. Nam saepius hominibus plurima praesti¬
terunt officia, beneficiaque, laborensque maximos
pro ipsis sustinuerunt, & abstulerunt ab eis.
Alij crediderunt à nobis videri nolle,
quòd quum eos homo videret, aut acclama¬
ret, disparerent & non redirent amplius.
Existimarunt aliqui percipientes vel au¬
dientes ipsos, hominum animas esse,
qui malè mortui fuissent, vti desperatè
d 2