177
DE OCCVL. PHILOS. 63
que circulorum delineationibus, aut aliis,
vt incantationibus quibuscunque: solùm
alacri fodendum est animo, prorsum à ma¬
lis cogitationibus alieno, nec non ab imagi¬
nationibus de spirttibus amoto, vel aliàs
mox apparent mirabilia phantasmata, cùm
nihil eorum corporeum sit, at visiones tan¬
tùm non metuendae. Colloqui debent igitur
fossores, cantare simul, & alacres fore, non
perterriti, sed bono prorsus omnes animo.
Nulla ratione silentium est eis imponen¬
dum, vt perfidi Nigromantici docent. Post¬
quàm nunc ad thesaurum ventum est, vt fer¬
detectum sit, ac multi rumores audiun¬
tur, mirandaque videntur & horribilia, vt
saepenumero fieri solet, indicium est adesse
custodes Pygmaeos, aut Sylphes, qui thesau¬
rum hunc hominibus inuident, & à se dimit¬
tere nolunt, maximè cùm eiusmodi pecu¬
niae suae fuerunt, aut per ipsos allatae. Si¬
miles thesauri sunt relinquendi, si custodes
istiusmodi non consentiant. Et quamuis ac¬
quirantur, ac in depraedationis modum ab
istis custodibus auferantur, artem norunt
ipsi custodes, qua thesauros suos hac via
surreptos in vilem prorsus materiam transmu¬
tant, vt in terram, lutum, fimum, & similia,
(prout ego per exemplum aliquando vidi)
quare postquam eiusmodi transmutationes
acciderint, non est propterea desponden¬
Hilares sint
fossores, can¬
tu tempus fal¬
lentes.
Qui thesau¬
ros transmu¬
tent.