177
Interdum fosse¬
res decipiun¬
tur, falsisque
rebus non mu¬
tatis ludun¬
tur.
Notae, quibus
lusiones hu¬
iusmodi co¬
gnoscuntur.
64 THEOPHR. PARAC.
dum animos, etsi non sit auro vel argentò
simile quid, & nemo putet in eo talia repe¬
rire Ad sacram Scripturam confugiendum
erit, quae sic habet: Deus mundum per ignem
iudicabit. item in Psalterio sic: Aurum &
argentum probantur igne, purâque reperiun¬
tur, atque munda. Quamobrem in hac trans¬
mutatione iudicem oportet ignem esse, cuius
rei processus alius non existit, quàm vt mox
mittatur in ignem, & eodem agatur modo,
quo cum mineris, aut metallis: hac via re¬
dire necessum est in id, quod priùs fuit.
Ad eiusmodi transmutationes notandum
est aliud, nempe saepiùs ollas reperiri, & au¬
ferri, plenas ridiculis rebus & materiis, vti
carbonibus, ouorum corticibus, lignorum
fragmentis, & similibus, quae multis annis
anteà sepultae fuerant. Qui repererunt, pu¬
tarunt verum esse thesaurum aureum, vel ar¬
genteum, per malignos spiritus transmuta¬
tum, quod falsum est: nam thesaurus ex im¬
prouiso repertus non potest ab eiusmodi spi¬
ritibus transmutari, sed manet in seipso quod
est. Non est igitur quod existimetis hanc rem
esse transmutationem, sed vexationem po¬
tius. Reperiuntur aliquando nonnulli ve¬
xatores hominum, qui talsa sepeliunt, vt
inuentores frustra gaudeant. Similia non
sunt igitur existimanda, quòd nullius pre¬
tij sint, vt etiam leuitate ponderis cognosci
potest.