177
DE OCCVL. PHILOS. 69
cientes, quibus nos ipsos etiam seducere pos¬
sumus, & in nos aequè Diabolum attrahere,
nec non corporaliter per eum obsideri, ac in
desperationem venire, vt nobisipsis vitam
adimamus, prout Iudas, Achitophel, & alij
plures. Haec de vigiliis dicta sint, ad inter¬
pretationem eorum, quae Petrus de his in¬
telligi vult. Non enim per vigilias intelligit,
abstinentiam à lecto, somnoue, prout Cartu¬
siani & alia monasteria docent ac seruant.
Somnum & soporem enim creauit Deus, &
primò in Adamum intrare siuit. Quare dor¬
miendum est nobis tempore suo, quantùm
natura cuiusuis exigit, &c,
Postremò notate quî Petrus verbum hoc
suum ex DEO confirmat & concludit, in¬
quiens. Resistendum est nobis contra Sata¬
nam per fidem: ac si loqueretur. Nolite in
verbo Dei haesitare quoquo modo, vel du¬
bitare de sua misericordia, non aggrauetis
conscientiam vestram, neque vestrum cor
perturbetis: nolite persuadere vobisipsis,
Deum vos habere nolle, vel eum oblitum
esse vestri, aut vos indignos eius misericor¬
dia fore, sic vt ad eum venire non debeatis,
quia contra diuinam eius voluntatem egi¬
stis, aut mandatum eius effregistis, & pecca¬
ta multa fecistis: At potiùs eius verbum fir¬
miter credite, non velle Christum peccato¬
ris mortem, sed vt conuertatur & viuat: item
c 3
Postrema
dicti P.
postoli explica¬
tio.