177
Expositionis
dicti Petri
postoli pars
altera.
68 THEOPHR. PARAC.
Prospicite vobis igitur ô vos Epicurei, Bac¬
chi, nec non milites, qui vino repleti semper
estis noctes atque dies, nec reprehensionem
admittitis, imò potius hoc inepto verbo
vos excusatis, nempe miles & Sus alteri
trúmque repletione simile brutum esse debet,
cùm horam suae mortis ignorentambo, vel
quum mactari debeant. Haec est expositio
prioris verbi Diui Petri de sobrietate. De vi¬
giliis iam est quòd intelligatis.
Per eas sibi velle videtur Petrus, ac si lo¬
queretur: Ambulate in aequitate & iustitia,
bono estote animo, non pusillanimes, malas
abiicite cogitationes, vel phantasias de Dia¬
bolo, cuius imaginatio penes vos locum non
habeat. Nam hac via multi fuerunt obsessi à
Daemonio, cuius obsessionis causa fuerunt
eorum propriae cogitationes & prauae, nec
non imaginationes similes. Relinquite igi¬
tur ista, quorum loco Deum orate ac habete
prae oculis, ac in imaginationem assumite,
quò similesei reddamini & eius filij, tum de¬
mum vobis mittet Spiritum suum sanctum,
quo vos obsidebit, reget, ac mirabilia suae
misericordiae per vos demonstrabit opera,
sicuti per Paulum & omnes alios Aposto¬
los fecit, qui omnes ad hunc modum suo
Spiritu sancto fuerunt obsessi: hos igitur se¬
quamini, Diabolum & omnes cogitationes
ac imaginationes prauas excludentes & abii¬
cientes,