177
Quomodo
quiuis locus
à fulmine tu¬
tus redda¬
tur.
76 THEOPHR. PARAC.
Hac de causa ceremonias addiderunt, qui¬
bus vulgares & plebeos seduxerunt, eis per¬
suadentes aqua sancta (quam vocant) asper¬
sa loca tuta fore à fulmine, grandineque: pa¬
riter accensa candela benedicta, vel palma
quapiam, aut alia quauis herba per eos san¬
ctificata, fumóue thuris aut myrrhae sacrifi¬
catorum etiam secura fieri.
O fatue prorsum & insane sacrificule,
monachéque tu, qui harum es rerum igna¬
rus, nihilòque minùs eas intelligis, cùm hoc
loco doceas contrarium, vtpotè suauibus
odoribus arceri malignos Spiritus, quibus
fumigationibus mirum in modum delectan¬
tur, & ad istas libentiùs, ac citiùs, quàm ad
foetentes accurrant, siue boni vel maligni
Spiritus existant. Verùm si loco thuris ac
myrrhae docuissetis, ex assa foetida fumigia:
conficere, his tam bonos quàm malos arce¬
re Spiritus potuissetis. Nam odor bonus
myrrhae. thurisque nihil aliud est, quàm sa¬
crificium Spirituum, quo possumus eos ad nos
attrahere. His de satis hactenus diximus.
Vt ad ea, quae proposui scribere, iam re¬
deam, & primò quinam locus omnis à ful¬
mine praeseruari debeat, & grandine: notan¬
dum est, eiusmodi praeseruatiuum in centro
domus, horti, vel agri, &c. minimè validum
existere, sed ad quatuor angulos, vt Orien¬
tem, Occidentem, Meridiem, & Septentrio¬
aedifi¬