177
DE OCCVL. PHILOS. 77.
nem, tum demum locus tutus erit. Velut
aedificium aliquod super quatuor colum¬
nas positum firmius est eo, quod super vni¬
cam est fundatum, in medio centri colloca¬
tam, vel in alio loco: hoc faciliùs à ventis
vel Spiritibus diruitur. Quod ad praeserua¬
tiua tamen attinet, ac materias, ex quibus
constant quatuor istae columnae, sciendum,
aliqua fore corpora simplicia, quorum
vnumquodque per seipsum praedictas vi¬
res habet, ac sufficiens est, vt artemisia, hype¬
ricon, clematis, chelidonia, ruta, morsus dia¬
boli, & similes herbae, radicésque plures, &
potissimum cùm in influentia vera fuerint
eradicatae, sumtaeque.
Praeterea sunt alia quaedam longè maio¬
rum virium ac virtutum, prout corallia sunt,
Azoth, & praedictorum characterum vnus
deliniatus in aliqua tabella (aliàs) oblata.
Magnum in his tribus arcanum contra quasuis
incantationes, opera Sagarum atque Diabo¬
lum ipsum: quibus etiam praeseruatiuis in
summis necessitatib. nostris fidere possumus.
De maximo magicarum artium abiisi,
quo transeunt in Nigromantiam
& fascinationem
Cap. XI.
ARS magica in seipsa, est occultissima Ars magica
scientia rerum supernaturalium in ter¬
Corporum
quaedam sim¬
plicia.
Corporum aliae
virtutis sunt
efficacioris.
Ars magica
quid.