177
DE OCCVL. PHILOS. 83
balbutiens, tortus, claudus, vel vt moriatur,
omnibus diuina permissione, per eiusmodi
fascinatores accidentibus. Quę quidem om¬
nes magicae, per ascendentia factae sunt arre¬
ptiones, ac adimpletae. In his animaduerten¬
dum est Medicis, vt quum istiusmodi super¬
naturales dolores viderint accidere, ne iudi¬
cent esse morbos naturales, & ita suis, apo¬
thecariorumque pharmacis & medicamen¬
tis vtantur. Nam inde nihil praeter dedecus
reportabunt, quod plurimis eorum accidit.
Crux est (inquiunt) à Deo hominibus impo¬
sita, vel castigatio, cui nullum potest adfer¬
re Medicus auxilium. O vos Magistri Heke¬
lij, non est vt vos putatis, at est castigatio per
malignos homines & archifascinatores, quę
tamen ex permissione Dei fit. Quapropter
signa considerare decet Medicum, à quibus
ea cognoscere debeat ac iudicare, vt sciat
quid suscipiat curandum, & qua sibi medi¬
cina fuerit vtendum.
Est quòd primò patientem interroget, quî¬
nam id ei contigerit, & quando, quae fuerit
origo mali, si casus, iactus, trusio, percussio,
vel aliàs naturalis occasio percipi queat, ex
fluxionibus aut corrupto sanguine. Horum
si nihil comperiat, rursus aegrotum interroget,
vtrum inimicum, aut non fauentem habeat sibi su¬
spectum hominibus vt fascinatorem. Si respondet
ita se rem habere, iam iudicare poterit, ei, prout
f 2
Mediaorum
officium.