177
Processus
curandi fa¬
scinatos.
84 THEOPHR. PARAC.
superius dictum, euenisse. Qua via tamen
eiusmodi patienti subuentum esse queat,
vnicuique Medico scire maxime necessa¬
rium, qui perfectus in arte fore cupit. Ve¬
rùm quod hac de cura non scripserint vete¬
res, neque Galenus, nec Auicenna, vel quis¬
piam alius, curam ponemus in modum, qui
sequitur.
Fascinati meliùs curari nequeunt, quàm
iterum vt illis damnum illatum est, facien¬
do, hoc est, per fidem & imaginationem si¬
mile membrum quod laesum fuerit, aut inte¬
gram imaginem ex cera construendo, quàm
vel quod vngat, emplastrísque liget, vbi tu¬
mores, signa, vel maculae fuerint, auxilium
homini praestabit, cuius nomine fiet, cessa¬
bitque dolor, &c. Si tamen ita fascinatus sit,
vt cum priuatum iri dubitet oculo, auditu,
pudendorum facultate generatiua, loquela,
voce, vel tortum & contractum fieri, fabri¬
cetur imago tota vel integra, cerea firma cum
fide, in quam imaginem imaginatio fixè pror¬
sum intenta sit, & postmodum igne tota cre¬
metur iuxta verum ordinem. Non est quod
miremini fascinatis ita facilè subueniri pos¬
se. Noli te fieri sicut Academiarum Sophi¬
stae, qui talia derident, impossibilia fore di¬
centes, contra Deum atque naturam, quòd
in suis scholis non doceantur.
Inde sequitur, cùm vera sint, Medicum
non