177
Obiectio.
Serpentum na¬
tura.
90 THEOPHR. PARAC.
rum & literarum significationes atque pro¬
prietates, vnà cum obseruationibus tempo¬
rum simul concurrant, & concordent: quid
obstaret, quo minus ista signa, vel sigilla vi¬
res & operationes suas non haberent, vnum
ad caput suo tempore, ad visum aliud, cal¬
culum, renes, lapidem, &c. sujs etiam tem¬
poribus, & praestarent auxilium illis, & non
aliis, vtpoté qui potiones intra corpus ferre
nequeunt? Modo hoc omne fiat medio, nec
non auxilio Patris medicinae Iesu Christi
solius sanatoris nostri?
Si quis obiiciat verba vel caracteres nul¬
las habere vires, ac dicat cum aliis, nullius
notulam tantùm operari, quantùm crux ali¬
qua, cùm nudum signum esse videatur: item
[GR]όπόχυνδοξ[/GR] non plus Graeco sermone, quàm
Germanico praestare posse, at solùm serpen¬
tum significare mortem, aut idem, quod ar¬
dens. Dicat is mihi, qui talia protulerit, vn¬
de procedat, quòd serpentes in Heluetia, vel
Sueuia Graeca verba osij, osija, osij, intelli¬
gant, cùm tamen in eiusmodi regionibus
Graeca lingua non ita vulgaris sit, vt venè¬
nosi vermes ibidem illam intelligere, vel
addiscere possent ex vsu? quî igitur vt in¬
telligant, qua ratione, tum in qua studue¬
runt Vniuersitate, vt mox atque verba haec
audiunt, aures cauda sua prudentyr occlu¬
dant, vt illa prorsum non audiant? Nam sta¬
tim