245
SCLOPETARIVS. 3
plicatos: quasi constent ex solutione con¬
tinui cum contusione, & dilaceratione
plerunque musculorum, vasorum, &
partium solidarum: cui multa sympto¬
mata contingunt: quę cùm varia sint, va¬
riam quoque curandi rationem requi¬
runt. Hae sunt duae species morbi, ex
quibus disputarunt ictus sclopetarios
praecipuè constarè, ac proinde duas re¬
mediorum species proposuerunt: vnam
qua partibus dilaceratis & luridis suc¬
curratur, vtpote carni, neruis, tendoni¬
bus, ligamentis, compacturis, & ossibus,
idque ratione contusionis, quae potest
sine vlla manifesta plaga contingere, &
à Graecis [GR]ἐκχύμωσὶς[/GR] appellatur: neque ta¬
men idcirco periculi expers est: sed ple¬
runque magnis symptomatis obnoxia,
patiturque interdum magnam sangui¬
nis effusionem inter musculos: qui è va¬
sis suis excussus continuò putrescit: itém¬
que dolores magnòs & varios, quos va¬
tiae defluxiones consequuntur: variíque
tumores, inflammationes, ad extremum
etiam gangręnae & interitus partis affe¬
ctae: alteram quę cum euidenti plaga con¬
tingitu & multò frequentior est, & quò
B ij