245
4 IOSEPHI QVERCET.
maior est & profundior, periculosior
videtur: glans enim plumbea aut aenea,
quò vehementiùs ingreditur, magis
elidit partes in quas incurrit, qua de
caussa sanguis qui in locum contusionis
defluit, implens orificium venarum &
porositatem aliarum partium, conden¬
satur: & à calore naturali destitutus (qui
restinguitur ac mortificatur propter re¬
solutionem spirituum factam & ratione
doloris & dilacerationis tot partium, sesé¬
que ad fontem suum recepit, hoc est, ad
cor, propter horrorem, qui concipitur
ob ictum lethalem) efficitur coloris luri¬
di, similisque in illo euadit scharrę, vt vul¬
appellant, qui cùm facilè corrumpa¬
tur, facilè quoque subiectas partes cor¬
rumpit, & praecipuè spermaticas: quae
celeriter in saniem conuertendae sunt,
quemadmodum antiquorum opinio
fert, quò faciliùs isto modo secernatur,
quod est iam quasi peremptum & mor¬
tuum, ab eo quod adhuc viget ac viuit.
Quod vt fiat, vti solent chirurgi vul¬
remediis suppurantibus & mollien¬
tibus: quorum vsus etsi vulgaribus con¬
tusionibus est accommodatus, tamen in
istis