245
SCLORETARIVS. 5
istis plagis non temerè, nec sine graui
iudicio adhibendus est: ac praesertim si¬
ne indicatione, sumpta ex constitutio¬
ne corporis, temporis & partium. Nam
cùm istiusmodi plagae facilè magnam pu¬
trefactionum copiam admittunt, saepe¬
numero etiam cum vermibus & putre¬
dine intolerabili, non est dubitandum,
quin vsus illorum medicamentorum,
quae vi sua putrefaciunt, augeat, exacer¬
bétque morbum: propter vapores ma¬
lignos, quibus partes praecipuae inficiun¬
tur: cerebrum nimirum, & cor, & iecur:
vnde consequuntur conuulsiones, &
phreneses cum febribus continuis, quas
plerunque mors atque interitus comi¬
tatur. Id autem ęuenit praesertim in cor¬
poribus cacochymis, quorum caro cùm
propter sanguinis putrefactionem ma¬
affecta sit, non mirandum est, si vulne¬
ra vel periculosissima sint, vel difficilli¬
& aegerrimè curentur. In hoc gene¬
re aëris quoque & coeli qualitas consi¬
deranda est, itemque partium affectio
& status. Cui nanque dubium est, quin
Auster in harum plagarum concaua pe¬
netrans, & naturalem calorem debili¬
B iij