53
nuperrime de Metallorum Metamorphosi ex
omnigena Philosophorum lectione congessi¬
mus ad publicae utilitatis commodum Fastigii
Pontificii tibi dicare Moderatori. Tanta namque
in te est uirtutum omnium copia: amplissimumque
Orthodoxae religionis imperium: & moderamen
(silemus praeclara tuorum gesta nulla oratione
satis explicanda) ut ueluti Sol inter sidera: omnia
nutu tuo facile disponas: & modereris: Omnisque
perscrutatorum arcanorum Caterua te unicum
Virtutum: morumque omnium parentem: ac
Mecoenatem praedicet: & ueneretur: Eamque no¬
strae lucubrationis farraginem esse uoluimus:
ut synceram arcanae Metamorphoseos Metall¬
lorum ueritatem contineret: & iniquitatis fallacias:
operisque incredulitatem ab ipsis occultorum indagato¬
ribus amoliretur. Quod per quam facile patebit: si quis¬
piam aequo aino secretiores eius sensus perscruta¬
bitur: eamque in scribendo seriem seruauimus: ut so¬
lis arcanorum Scrutatoribus: & Sapientiae filiis
benedictus Philosophorum Lapis: non lapis:
immo incomparabilis Thesaurus innotesce¬
ret. Idemque male cogitantibus: & ignorantiae nu¬
bilo delitescentibus occultaretur: tanquam praecla¬
rum Dei munus rarissimis collatum mortalibus,
Hinc cognoscant uoluimus quanto in errore