53
4
plaerique inuoluantur plurima Sapientum scripta
fallo interpretantes: qui solam uerborum su¬
perficiem: & simplicem literae sensum fere attin¬
gentes quod sub ipso cortice Arcanum conti¬
neri Sapientes uoluerunt penitus neglexerunt.
Quamobrem qui perperam ac nimis supersti¬
tiose eadem sectati sunt: iam uerum callem se non
prosequi: sed per deuia longe aberrare: amittem
tes tempus: & oleum (ut ueteri adagio dici
solet) intelligant. Verum nullum Diuitiarum
incommodum: nullumque temporis dispendium
passuri sunt: qui libellum (quantuluscunque sit)
nostrum diligenti cura lectitauerint: optimeque
calluerint. Donumque ex caelesti Liberalitate (si
quem Fata uocant) Aurei rami in opacissima ar¬
bore latentis consequentur. Quo sane auulso
non deerit alter Aureus: immo longe precio¬
sior. Nam simili semper frondescet Virga me¬
tallo. Hunc igitur Sapientiae filii die noctuque per
scrutentur: totisque ingenii uiribus occultissimum
Naturae Mysterium prosequantur: idemque Chri¬
stianae pietati confecrare studeant. Tu itaque Pa¬
ter Beatissime quem Deum mortalem in terris.
& immortalem Hominem in caelis esse credimus:
ac ueneramur: labores numeros hilari fronte susci¬
pe: tanquam Clientis tui tibi deditissimi Primitias: