245
SCLOPETARIVS. 19
habiturus. Idem ex contrario mollescit
extinctum saepius in succo cicutae, sapo¬
nis & althęae. Quod idem stanno quo¬
que vsuuenit, atque etiam plumbo: quae
fusa & saepius in succo squillae restincta
sic afficiuntur, vt illud stridorem exuat,
hoc verò mollitiem & nigredinem: quod
fieri non posset, nisi aliquid ex ipsius tem¬
perationis spiritu, & virtute retinerent.
Perspicuum est igitur, illa quanuis per
ignem purgentur, & crassitiem suam
exuant, tamen alterius etiam generis sub¬
stantiam facilè posse imbibere. Atqui
absurdum esset existimare, spirituum me¬
tallicorum, quae generis eiusdem sunt,
mixtionem faciliùs fieri non posse.
Sic enim videmus cuprum tingi & fla¬
uescere per calaminae & tuthię spiritum:
rursus idem albescere per arcenici, auri¬
pigmenti, & aliorum quorundam spiri¬
tum. Vnde commode concludetur: si
metalla (ex quibus generaliter glandes
& globuli conficiuntur) ac praecipuè
plumbum, natura sua spiritualem sub¬
stantiam quae sui generis sit, recipiant
(ex qua veluti ex tam variis aquis mer¬
curialibus foetidis & lethiferis quae com¬
C ij