245
22 IOSEPHI QVERCET.
gas (tanta illorum subtilitas est) quan¬
tumvis velociter ipsi globuli transmittan¬
tur. Quod vel ex iis liquet, qui hanc in
bestiis experientiam animaduerterunt:
quam rationibus aliquot confirmare in¬
stituimus in eo libro de Antidotis, cuius
paulò suprâ mentionem fecimus. Verun¬
tamen vt concedamus globulùm velo¬
citer per corpus permeantem tam cele¬
riter venenum suum imprimere non pos¬
se: at certè tamen frequenter vsuuenit,
vt in plaga satis diu globulus lateat, ne¬
que deprehendi à Chirurgo possit. Ve¬
nenum autem quòd in illo globulo la¬
tet (qua de re dubitaturum neminem ar¬
bitramur) annon intereà satis habet ten¬
poris ad partes laesas inficiendas? Nam
quò magis ex spirituali & subtili substan¬
tia compositum est (quemadmodum su
periùs demonstrauimus) celeriores
sunt ac subtiliores ipsius effectus: vapo¬
réque suo maligno, per venas, arterias &
netuos infuso, spiritus naturales, vitales
& animales inficit: quos contrarietate
& pugnantia quadam suffocat, per eos¬
dem se permiscens: vnde vita hominis
extinguitur, quae in viua & idonea ipso¬
rum