245
SCLOPETARIVS. 23
rum actione consistit. Haec eadem vene¬
na quò magis subtilia & communicabi¬
lia sunt, perniciosiora esse solent, quem¬
admodum ex viperarum aliarumque ve¬
nenatarum belluarum morsu licet ani¬
maduertere. Quòd si quis pertinaciùs
contendat (vt quosdam fecisse video) ve¬
nenum globulo perfusum vi ignis extin¬
gui atque interire: ego contrà illud, quo
nonnunquam vtuntur, argumentum ad¬
uersus illos retorquebo. Dicunt ergo
huiusmodi plagas nulla ex parte vstula¬
tas esse, proptereà quòd globulus contra
durum corpus illisus non adeò incale¬
scit, quin continuò manibus contrecta¬
ri possit. At ego ignem illum nequaquam
tantum aut tam idoneum esse comperio,
vt venenum quo globuli substantia per¬
fusa erat, extinguere valeat, praesertim
cùm venenum illud ita per omnes glo¬
buli partes permixtum sit, vt omnem il¬
lius substantiam maligna qualitate sua
peruerterit atque corruperit. Neque me
mouet, quod Aristoteles lib. de Caelo
cap. 7, scribit, tela ita ignescere aëris pul¬
su, vt plumbum etiam colliquescat, cùm
res ipsa & experientia quotidiana id esse
C iiij
Aristotel. falsa opinio.