53
quas si non displicuisse cognouerimus: ad altiora
scrutanda Naturae Mysteria benignissimis tuis
auspiciis protecti: & concitati annuente Deo
optimo maximoque accingemur. Interim cum
uenusino Vate Beatitudinem tuam alloqua¬
mur. Serus in caelum redeas: diuque Laetus inter¬
sis populo quirini. Quo triste nihil sospite ti¬
mendum est. Vale Pater Beatissime unicum Or¬
thodoxae fidei Decus: & Praesidium.
AD LECTORES PRAEFATIO.
QVamuis silentio nostram in¬
cultam indaginem potius
praeterire debuissemus: quam
talis: ac tam admirandae me¬
tallicae mixtionis uerbum ali¬
quod loqui monentibus an¬
tiquis patribus: Nolite arca¬
na propalare Mortalibus. Attamen annuente
Causa prima: trutinata immensa supernaturali:
ac omnibus fere occulta materia: non sine opti¬
mis institutionibus a primae Causae inspiratio¬
ne iamdudum acceptis: quibus omnia nos de¬
bere fatemur: Operae precium duximus sub¬
umbraculo Solaris reflexus compendio ueri¬