245
SCLOPETARIVS. 33
pria & peculiaria signa discernendis: quę
affectiones possunt esse (vt suprà dictum
est) cum illis vulneribus complicatae, vt
suum cuique proprium remedium ex¬
quiratur: ac diligenter animaduertere,
quaenam affectio periculosior sit: quę (vt
Galenus docet) non tantùm prima, sed
etiam sola curanda est: quandoquidem
interdum cogimur propter illius ratio¬
nem non modò alias affectiones relin¬
quere, verumetiam nouas efficere, vt ei
quae periculosior est, succurramus. At¬
que haec nimirum caussa est, cur horum
vulnerum cognitio, quae cum veneno
intromisso ratione globuli complicata
sunt (vt sup. cap. docuimus) prorsus ne¬
cessaria sit: ne interitus inopinatus, qui
fortasse inde contingeret, imputetur cor¬
ruptioni aëris, & aliis primis qualitati¬
bus: cùm plerunque culpa in Medico¬
rum imperitia aut pertinacia posita sit:
siquis sibi contra veritatem persuadeat
haec vulnera nunquàm venenata esse, at¬
que hac de caussa veram medendi ratio¬
nem aspernetur. Huius rei caussam tri¬
buent fortasse nonnulli plethorae aut ca¬
cochymiae: quam certè ingenuè agno¬
D