245
Signa complicati veneni.
34 IOSEPHI QVERCET.
sco, & secundum Galenum fateor, potis¬
simam esse caussam incommodorum,
atque etiam exitij vulneribus omnibus
inferendi. Sed etiam si signa ex quibus
venenum arguitur, commune aliquid
habeant cum illis, quae ex bombardula¬
rum ictibus accidunt, vbi sola contusio
complicata est: discerni tamen atque in¬
ternosci poterunt, prout magis aut mi¬
nùs vrgent: prout etiam magna sunt sym¬
ptomata, & accidentia quaedam ex¬
traordinaria, quae saepenumerò interue¬
niunt. Itaque si caro liuidior est, quàm
vulgarium plagarum, quae à sclopeta¬
riis inferuntur, & tanquam emortua,
cum totius partis decoloratione, dolo¬
ribusque extraordinariis atque intole¬
randis: itémque cum inflammationi¬
bus & doloribus pungentibus, prae¬
sertim in plagarum ambitu, cúmque
grauedine & torpore totius corporis,
plerunque non sine febribus ardenti¬
bus, & syncope & alienatione mentis,
haec omnia venenatam quandam quali¬
tatem indicabunt cum illa plaga con¬
iunctam esse: praesertim cum Medi¬
cis exploratum est, nullam esse mani¬
festam