245
40 IOSEPHI QVERCET.
contagio inficiat spiritus, sanguinem, &
humores, & per consequens communi¬
cetur cum partibus nobilioribus, vnde
mors vt plurimùm consequitur. Caete¬
rùm haec omnia vulnera periculosio¬
ra iudicabuntur, quò certiùs deprehen¬
dentur esse complicata cum variis & ma¬
gnis affectionibus, & symptomatis, &
corpora erunt cacochyma: idque tum
praecipuè cùm in exercitu grassabuntur
(vt saepenumerò euenit) morbi Ende¬
mij ex aëre promanantes, qui etsi sub¬
stantiae sit simplicis, neque putrefactioni
obnoxius, repentè tamen magnam qua¬
itatibus commutationem affert: cùm il¬
is sordibus & foetoribus infectus est, qui
enim magno exercitu esse solent in ea par¬
te, vbi impedimenta sunt; & cadauera
iumentorum; interdum etiam hominum
insepultorum: vnde foeditates, tetríque
odores nascuntur, quibus plerunque mi¬
ites inficiuntur. Praeterea crebrae com¬
mutationes & inaequalitates, quae ex tem¬
poris iniuria nascuntur, maximum liu¬
iusmodi vulneribus incommodum affe¬
runt, ac vulneratos in periculum addu¬
cunt: ac praesertim cùm hyems sicca
crebris