245
SCLOPETARIVS. 41
crebris aquilonibus antecessit, ver au¬
tem subsecutum est australe & pluuio¬
sum, vnde quamplurimi superflui hu¬
mores enascuntur, qui varietate illa com¬
moti & conturbati facilè corrumpun¬
tur: vnde ardentes ac pestilentes febres
consequentur, cùm aër corruptus sese
per illas permiscuerit: itémque inflam¬
mationes, gangraenae, & mortificatio¬
nes, atque ad extremum interitus, quem¬
admodum Hippocrates in lib. Epidem.
testatur in tertio Aphorismo. Neque ve¬
praetereunda est perdita & dissoluta
vitae ratio in plerisque non modò militi¬
bus gregariis, verumetiam ductoribus,
praefectis, legatis, ac tribunis: qui plerun¬
que iis vesci cibis coguntur, qui fortè
reperti sunt, siue frigidi, siue calidi, siue
cocti, siue crudi, siue boni, siue mali, per¬
saepe magna leguminum copia, & fru¬
ctuum ac baccarum: plerunque etiam
ti coguntur aquis corruptis, aut vappa,
& vino mucido, aut recens infuso, idque
intempestiuè, nulla expectata coctione,
contra multorum consuetudinem ac na¬
turam, quae propter illa incommoda cor¬
rumpitur. Ex huiuscemodi peruersa &