245
SCLOPETARIVS. 49
praesertim cùm nihil in rerum natura
humidius sit, quemadmodum Arist. do¬
cet Meteor. 2. atque adeò aquam humi¬
ditate superet, quae tamen in specie hu¬
midior apparet, quippe quę propter cras¬
situdinem suam immersas res madefa¬
ciat: quod aër propter partium suarum
tenuitatem praestare non potest: facilis
& expedita responsio haec erit: aërem ta¬
men corrigi atque eligi talem posse, vt
ad institutum consiliumque nostrum mul¬
accommodatior esse possit. Nam sa¬
tis constat, locorum & domiciliorum
lia aliis calidiora esse, aut frigidiora, aut
sicciora, aut humidiora. Illa enim quae
ad Septentriones vergunt, frigida sunt:
quae ad Austrum, calidiora: prout Sol iis
remotior aut propinquior est. Quinetiam
regionum situs considerandi sunt: nam
aliae sunt montosae, aliae palustres, non¬
nullę lacubus, stagnis & fluminibus pro¬
pinquae: quarum rerum omnium varie¬
tate, qualitas ipsius aeris mutatur, ac
peruertitur. Quis ignorat Asiaticos ho¬
mines alterius esse naturae, quàm qui
Europam incolunt? quod Hippocrates
(in lib. De aere, locis, & aquis) varietati
E