50
IOSEPHI
QVERCET.
mutationíque
temporum
attribuit,
quae
regionum
naturam
asperiorem
durio¬
rémque
efficiunt.
Eáque
ipsa
caussa
est,
quamobrem
homines
montani
aut
qui
proximè
flumina
aut
mare
incolunt,
alterius:
naturae
&
constitutionis
sunt,
quàm
qui
vrbes
aut
campos
ab
aquis
rémotiores
incolunt.
Iam
verò
quid
di¬
cemus
de
situ
&
positione
vrbis.
Ferra¬
riae
aut
Florentiae;
quarum
in
illa
vulnus
omne
in
capite
acceptum,
pestiferum
est:
in
hac,
tibiis
imposita
vulnera
immedi¬
cabilia
sunt?
Eadem
de
caussa
Hippocr.
his
de
rebus
tractans,
scribit
Austrum
qualitates
subs.
immutare
pro
ratione
regionum
per
quas
fertur,
atque
vt
aliae
aliis
frigidiores,
aut
calidiores
sunt.
Scri¬
bit
enim
illum
primùm
ex
frigidis
&
gla¬
cialibus
regionibus
oriri,
vnde
venti
na¬
scuntur,
quemadmodum
Arist.
Meteor.
2.
demonstrat,
eiusdémque
esse
naturae
cuius
sunt
septentrionales,
vnde
Boreas
gelidus
exoritur:
vt,
qui
regiones
illas
in¬
colunt,
sentiunt:
posteà
per
Solis
vias,
pérque
Meridiem
delatus,
adeò
exarde¬
scit,
vt
propter
Solis
calorem
frigus
suum
amittat,
plantásque
exurat,
&
Lybiae
incolas