245
SCLOPETARIVS. 57
tia quamplurima. Repletionem autem
& exinanitionem propterea tacitus prae¬
terij, quia separatim de vtraque illarum
mox tractare institui, meámque semel
sententiam aperire.
P De secunda intentione, hoc est, de humori¬
bus euacuandis per phlebotomiam & pur¬
gationem.
CAP. IIII.
NOn temerè, neque sine
magna & graui caussa Ga¬
lenus in sua Meth. hanc prae-
claram Hippocratis senten¬
tiam commemorat, ac lau¬
dat: "Medicum oportere non modò Na¬"
turae imitatorem esse, verumetiam eorum"
quae, cùm sua sponte eueniunt, confe¬"
runt": cùm Medici officium sit, Naturae"
defectum supplore, eáque accidentia per¬
niciosissima pręuidere, quae illi accidere
possunt, idque per indicationes ex mor¬
bi grauitate conceptas. Harum duo ge¬
nera reperio, missionem sanguinis, &
purgationem: quarum vtraque magno¬
pere ad sclopetaria vulnera necessaria
est, quae inter grauissimos morbos veris¬
Meth. 4. cap. 6.