245
58 IOSEPI QVERCET.
simè tribus illis de caussis, numerare pos¬
sumus. Maximè igitur necesse est, san¬
guinem in hisce vulneribus curandis de¬
trahere, idque statim de principio, vt
defluxus humorum in partem affectam
prohibeatur, caueaturque ne phlegmo¬
ne aliquò molestetur: nequè mali con¬
coctio expectanda est, aut tandiu diffe¬
rendum, dum initium & status mali prae¬
terierit, quemadmodum Auicenna cre¬
didit, cuius opinio rationi omni aduer¬
satur, atque adeò Hippocratis authori¬
tati, qui censet, siquid mouendum videa¬
tur, id statim de principio tentandum
esse. Porrò haec missi, sanguinis facien¬
da est, idque in contrariis, siue oppositis
partibus: tùm praecipue cùm veneni su¬
spicio nulla est cùm illis vulneribus com¬
plicati: tùm enim reuulsiuae curationes
interdictae sunt: quoniam venenum eli¬
ciendum est per scarificationes, aut ipsius
partis affectae, aut inferiorum, atque adeò
remotarum partium: cauendumque ne
longiùs serpat (vt ipsius natura fert) in
partes nobiles ec principales, quemad¬
modum planiùs exponemus, cùm de
praecipua horum vulnerum curatione
tracta¬