245
SCLOPETARIVS. 67
Diximus principiò duas in
stis sclopetariis vulneribus
curandis indicationes cu¬
ratiuas proponendas esse:
si in ipsis solam contusio¬
nem, ac non venenatam qualitatem, aut
admistam adustionem consideremus:
suppurationem videlicet, & nouae car¬
nis ingenerationem. Quod vt rectè at¬
que ordine fiat, finémque nobis propo¬
situm assequamur, nonnullae nobis
runt, quas subalternas dicunt, indicatio¬
nes obseruandae: quarum prima iubet
glandem prehendi educíque, tum & mi¬
nuta loricae fragmenta, & aculeos, & mu¬
crones infixos, itemque vestium particu¬
las, ossicula aspera, & pungentia, gru¬
mos, & caetera extrinsecus incidentia,
idque sine dolore, si fieri possit, reuelli:
& quae forsan in cauum inciderunt, ea
digitis, aut tenaculis, aut forcipibus den¬
ticulatis, atque instar rostri aduncis ex¬
trahi: quorum ferramentorum licet vi¬
dere varias formas depictas in libro Am¬
brosij Paraei Chirurgi peritissimi. Glans
autem educitur, vel ab ea parte qua in¬
gressa est, constituto sauciati corpore
F ij