245
De re med.
lib. 7. cap. 5
68 IOSEPHI QUERCET.
(quemadmodum Hippocr. praecipit) in
eam figuram in qua tum erat cùm vul¬
nus accepit: aut certè ita prostrato, col¬
locatóque in lectulo, vt quàm proximè
fieri poterit, ad eam figuram accedat.
ducitur etiam glans interdum per eam
partem in quam vi tormenti impulsa fec¬
rebatur: proptereà quòd viam sibi atque
exitum in ea parte muniuit: qui tamen
exitus, si opus sit, amplificandus erit scal¬
pello, vel nouacula, quò faciliùs glans se¬
quatur, & minor inflammatio nascatur:
praesertim si specillo reperiatur, & in car¬
ne infixa sit, neque magnas venas, & lo¬
ca neruosa transierit. Itaque hîc noua
incisione opus erit, quae commodiùs fiet,
si parum admodum integrae carnis ex
aduersa parte supersit, &, si digiti admo¬
ueantur, subesse glans sentiatur, neque
quidquam obstet, quominus incisio illa
fiat. Hoc verò in vtraque parte Chirur¬
go semper curae esse debet, vt scribit Cel¬
sus de telis extrahendis commemorans,
ne fortè neruus, vena maior aut arteria
laedatur. Quòd si periculum aliquod im¬
mineat, vel ita glans lateat vt reperiri
non possit, satiùs erit eam tantisper di¬
mittere,