245
70 IOSEPHI QVERCET.
strensium Chirurgorum consuetudinem
esse constat. Alij nanque ferrum can¬
dens, vel causticum, vel aliud quoddam
exedens medicamentum, omni vulneri
promiscuè admouent: alij olea feruen¬
tia oliuarum vel sambuci: nonnulli the¬
riacam: alij terebinthinam laudant: alij
oleum catellorum tepidum probant. At
frequentissimè vulgus vtitur suis ellych¬
niis, ac stupis, aceto, oui candido & ad¬
stringente medicamento imbutis, qui¬
bus totum & cauum vulneris infarciunt,
& vicinas partes inuoluunt atque obli¬
gant: quem apparatum per integrum
diem non mouendum esse censent, flu¬
xionem sanguinis, vt aiunt, metuentes.
Sed quàm perniciosa haec sit vulgi con¬
suetudo, periti omnes iudicabunt. Haec
enim medicamenta emplastica crasse ac
terrenae sunt substantiae & facultatis ad¬
stringentis, quae subitò exsiccantur, par¬
témque affectam nimiùm comprimen¬
do, dolores permagno scient: vnde ma¬
iores oriuntur tum defluxiones, tum in¬
flammationes, grauioráque symptoma¬
ta, quòd poros aut meatus cutis obsti¬
pent, humorésque cogant, & crassiores
efficiant,