245
SCLOPETARIVS. 71
efficiant. Quemadmodum seuum, resi¬
na, pix, cera, butyrum, omnisque fluxi¬
lis materia frigore indurescit, minusque
cedit tractantis fingentísque articulis:
sic horum frigidorum medicaminum
applicatione sine vllo discrimine, den¬
santur humores, aegréque dissoluuntur,
cutéque minùs spirabili reddita spiritus
oppressi suffocantur, propter retentam
malignam humorum exhalationem, vn¬
de nonnullis gangraena innascitur, par¬
tísque totius interitus. Quòd si aliorum
remediorum penuria, & vrgens necessi¬
tas, his vti remediis vulgaribus Chirur¬
gos cogat, ad sanguinem immoderatè
fluentem sistendum (quanuis id rarò his
vulneribus accidat) tamen illa eligi (cùm
datur facultas) vel permutari debent, vel
saltem frequenter oxyrhodino subtepi¬
do sunt imbuenda. Neque verò praeter¬
mittendum est, multos hodie vti ad ho¬
rum vulnerum curationem non solùm
applicatione prima, sed ad perfectam vs¬
que valetudinem simplici aqua fonta¬
na tepida, cum qua oleum & acetum
lij commiscent. Quo remedio ellychnia
& stupas imbuunt: idque cum tam foe¬
F iiij