245
80 IOSEPHI QUERCET.
ni piperis instar assumatur, cuius vsus in
hisce praesertim vulneribus non satis prę¬
dicari potest: vt alias innumerabiles
psius opportunitates omittam, de qui¬
bus in mea responsione ad tractationem
Auberti Vindonis de ortu & caussis me¬
tallorum, copiosiùs disserui. Porrò his
primò completis, tum demùm medica¬
menta, quę quàm celerrimè suppurent,
adhibenda erunt, suppurata diligenter
repurganda exsiccandáque, vt iusta na¬
scatur caro, neque mollior quàm opor¬
tet, neque durior, & quae non excrescat,
vt denique confracti ossis fragmenta, si
qua sint, à viuo osse maturè deducantur.
Porrò celeriùs in hisce sclopetariis vul¬
neribus suppurationem maturamus, ne
inclusum virus, aut latens sanies pericu¬
lum majus moliatur, atque vt sic suppu¬
ratis omnibus, febres, dolores & omnia
fere symptomata ex Hippocratis senten¬
tia facilius conquiescant. Igitur pro hac
intentione in secundo apparatu vulgus
vti solet suis digestiuis (vt appellant) oui
vitello, rosato oleo & terebinthina pa¬
ratis. Quae, vt verè dicam, idcirco pro¬
bare non possum, quòd citissimè putre¬
scant