245
SCLOPETARIVS. 81
scant & foetorem (quod iudicium sem¬
per malum est) vulneri inducant. Alij
hydrelaeo modicè calido, butyro & simi¬
libus suppurantibus vtuntur, quibuscum
tritici farinam perpurgatam furfure ex¬
coquunt, & pusillum croci admiscent.
Probant nonnulli tetrapharmacum ex
pice, resina, cera, & adipe paratum, cui
primas tribuit mouendo puri Corn. Cel¬
sus: ex quibus Macedonicum etiam ad¬
dito thure conficitur, quo multi foelici¬
ter vtuntur. Alij Basiliconem summope¬
re probant, quòd suppuratiuum sit opti¬
mum, semperque in officinis paratum
inueniatur. Laudant alij vnguentum
Dialth. & quod Resumptiuum vocant:
nonnulli emplastrum Diach simplex &
de mucilaginibus, quibus oleum liliorum
permiscent. Quibus omnibus medica¬
mentis caesas glande carnes ac contusas.
in pus celerrimè conuertunt, vt Hippo¬
crati assentiantur. Scribit enim collisas
carnes in saniem necessariò conuerten¬
das esse, quò minùs etiam hac curandi
ratione vulnus phlegmone fatigetur,
minúsque vexetur: quae fuit & eiusdem
Hippocratis & veterum omnium Medi¬
G