245
82 IOSEPHI QVERCET.
corum opinio. Quorum suppurantium
vsum non possum & ipse non summope¬
re probare: Nam cùm insiti nostri calo¬
ris vim atque substantiam tueantur, at¬
que etiam humores corruptos in beni¬
gnius quippiam commutent, & putri¬
dum sanguinem in pus citissimè conuer¬
tant, hac ratione vulnus in meliorem sta¬
tum restituunt. Hoc tamen vnicè obser¬
uandum, ne ipsorum intempestiuo vsu
vulnus corruptione afficiatur: quod vt
prohibeatur, addenda erit z. j. pręcipita¬
ti nostri pro quaque vncia suppurantis
medicamenti (cuius praecipitati pondus
augeatur si foeteat vulnus) quò altius su¬
bire possit, virésque suas sine periculo
exercere medicamentum. Nam illo solo
medio statim pus conficitur syncerum,
pársque affecta à putrefactione & gan¬
graena, cui illo praesertim tempore est
valde obnoxia, conseruatur: quod ego
saepenumerò certa experientia compro¬
baui. Neque absurdum fore putaui, si in
minùs peritorum gratiam quibus vtar
remediorum formulis pro hac intentio¬
ne, pręscribam. Inungantur ergo turun¬
dae, vel setones, & quicquid in cauo vul¬
neris