245
98 IOSEPHI QVERCET.
Defensiuum magistrale.
Recipe. florum verbasci, hyperici, & rosarum
an. p. ij foliorum rutae & hyoscyami ana.
m. j. caphurae y[/S. s. decoquantur. cùm
ceto & fiat in formam cataplasmatis. Do¬
lorem sedat, ac prohibét ne phlegmone
pars molestetur.
Haec medicamenta bis in die permu¬
tari poterunt, quibus vtendum est; do¬
nec grauiora omnia symptomata desi¬
nere appareant: tunc enim vulnus tra¬
ctandum acsi contusum foret: idque ad
longum tempus prorogari poterit, quò
virosa materies semper effluat, nec in¬
tus contineatur. Vbi verò propositum
tempus praeterierit, quo nullum immi¬
net veneni periculum, vulnus ad agglu¬
tinationem, & cicatricèm perducendum,
erit, vt iam suprà praescripsimus. Quòd
si vulnus, veneni mortifera qualitate,
mortis ineuitabile periculum adferat, &
lethale sit, neque medicamentis vinca¬
tur, haud importunum fuerit, facto pro¬
gnostico, partem ictam amputare, si com¬
modè sectionem ipsa non respuat. Haec
de: venenato vulnere dicta sufficiant.
Porrò dicturus de ambustione, quae cum
sclope¬
De Ambuit.