245
SCLOPETARIVS. 99
sclopetariis vulneribus crebrò compli¬
cata inuenitur, non possum satis impro¬
bare illorum sententiam, qui suadent
sic affectis frigida ac summe reprimen¬
tia statim applicanda. Illa enim referiunt,
non autem eliciunt aut extrahunt igni¬
tum ardorem, eúmque magis partibus
infigunt & morbum adaugent, ac prae¬
sertim acetum, quo vulgus tamen fre¬
quenter vtitur: adstrictoria enim sua fa¬
cultate aperta vasa occludit, influxúm¬
que sanguinis cohibet, vt Aetius scribit.
Quin potiùs muria, aut salsilago, prae-
sentanea vi ambustis vim igneam atque
vrentem feruorem extrahunt, dolorés¬
que intensissimos mitigant, atque pustu¬
las reprimunt, si tenui praesertim peplo
salsilagine imbutò praeustae partes sta¬
tim foueantur. At Oribasius & Paulus
ambusta moderatè detergenda esse cen¬
suerunt: proinde terram Chiam & Ci¬
moliam & Creticam & leuem omnem
aliam quamque aceto (non acri tamen)
aut aqua mixtam commendarunt. Re¬
centiores vnguentum de calce septies
lota, & oleo rosarum admista, & adu¬
stioni applicata probant. Alij ad ebulum
H ij
Tetr. 4. serm. 2. cap. 26.
Orib. synops. lib. 7. cap. 6. Paul. lib. 4. cap. II.