245
SCLOPETARTVS. 131
quuntur: quibusque vulnera sclopetica
praeter caetera omnia, obnoxia esse iam
diximus. Postquam igitur vulnerati loci
ossa in suam naturalem sedem restituta
erunt, & membrum suo loco idoneè col¬
locatum, curatáque plaga, vt res postu¬
labit, extendendum erit Cerotum, quod
sequitur, super linteo priùs oxyrhodi¬
no madefacto: ac tum adhibendum erit
vulneri: propterea quòd fracturis omni¬
bus opportunissimum est.
Recipe resinae, cerae ana. lb. j. puluer. cort. ti¬
liae y. iiij. succi geranij y. ilij. coquantur
ad ceroti consistentiam & apponantur.
Aliud quo ipse semper vtor.
Recipe gummi rad. consol. maior. & visci
pomorum & popul. ana. y. iiij. succi gera¬
nij y. vj. lapid. sabulos. Rhenens. vel ar¬
gill. rub. aut boli Armenae y. iij. puluer.
cort. tiliae y. ij. vitellos ouorum 20. tere¬
binthinae lb. s. olei lumbricorum y. iij. co¬
quantur omnia bene permixta, vsque
ad ceroti consistentiam: aptissimum est
remedium ad vulnera fracturis compli¬
cata, atque ad arcendos dolores, inflam¬
mationes, aliáque symptomata. Com¬
mouendum autem erit xxiiij. horarum
K ij